next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Iohannem de Columna

Est michi cum Nimphis bellum da finibus ingens
Auditum fortasse tibi. Mons horridus auras
Excipit ac nimbos et in ethera cornibus exit;
Ima tenent fontes Nimpharum nobile regnum.
5Sorgia surgit ibi querulis placidissimus undis
Et gelida predulcis aqua; spectabile monstrum
Alveus ut virides vitreo tegit amne smaragdos.
Hic michi saxose rigidus telluris agellus
Contigit; hinc lites, hinc semina prima duelli.
10Namque ego, quod profugis sedes erat apta Camenis,
Concives hic esse meas mecumque tumultus
Insulsique dedi convicia temnere vulgi.
Contra ille, indignum facinus graviterque ferendum
Exsulibus sua iura dari, novus advena toto
15Orbe quod expulsas aliene intruderet arci,
Atque novem preferat anus quod mille puellis.
Iam michi facta manu nitido brevis area fundo
Stabat et advecto ridebat gramine pratum;
Nimpharum interea rapidum de rupibus agmen
20Prosilit ac fragilis valido molimine cepti
Fundamenta ruit. Fugimus, scopulumque propinquum
Prendimus et saxo trepidi speculamur ab alto
Presidioque loci fruimur; nec tempora longo
Congredimur patulisque iterum nos credimus arvis;
25Sic puduit fugisse semel. Transiveret orbem
Delius obliquum iamque altera venerat estas;
Humida pyerio passim insultare labori
Agmina conspicio nostrisque habitare sub antris.
Quid facerem? Indignor; sed quanam fata gubernant
30Consilium curasque fide, quo vana retorquent
Orsa hominum? Dum cunta paro, dum bella retento,
Forte peregrinas longum vagus ire per oras
Cogor, et inceptum Clausa sub Valle relinquens,
Attonitas comites post secula multa reduxi
35In Latium celseque super Capitolia Rome.
Sextus ab his annus agitur. Quid multa? Redimus
Per mare iam totiens mensum totiensque remensum
Per nimis notas Alpes (rapit omnia mundo
Prorsus avara dies et sensim labilis etas),
40Dum rus nempe silens et opaca revisimus antra.
Mira loci facies, operis vestigia nusquam;
Omnia calcabant hostes sparsusque iacebat
Agger et undivagis prestabat piscibus aulam.
Rursus in ambigui redeo certamina belli,
45Et dabat arma dolor, vires cumulaverat ira.
Conveniunt duri agricole, pastoria nec non
Exiguo conducta cohors succinctus et alte
Piscator madidus posito michi militat hamo.
Volvimus ingentes scopulos ac viscera matris
50Carpimus omnigene et squalentia vellimus ossa,
Paulatim et ferro montem tenuamus adunco.
Pellimus his tota Nimphas regione subactas
Erigimusque sacris mansura palatia Musis
Fluminis in ripa; preterlabendo vicissim
55Hinc sua damna gement, hinc gaudia nostra videbunt;
Nil aliud nisi forte minas et murmur inane.
Exitus hic tantorum operum; neve omnia nobis
Attribuam: manifesta Canis, manifesta Leonis
Sensimus auxilia; Phebi peperere favorem.
60Ille palam nostris movit pro partibus arma
Atque arcum pharetramque levem estiferasque sagittas
Pugnavitque die medio, iuvitque superne
Per noctem obsequiosa soror velut emula fratris,
Addidit ac luci spatium tenebrasque repressit.
65Sentio propositum tamen hinc fraudemque latentem:
Dum glaciem nimbosa ferant ventosque nivesque
Sidera et undantem dum verset Aquarius urnam
Exspectant; tunc incauto michi multa minantur,
Tum specus hoc vasto rapidum vomet ore fluentum
70Gurgitibus miris properans succurrere victis.
Omnia sunt provisa michi: iam parte revulsa
Rupis et aggestis vicino e litore saxis,
Hibernum prestruxit iter mea lecta iuventus,
Nec nos aut fracto veniens Padus aggere multum
75Terreat aut rupti contemptor pontis Araxes.
Iam victor, iam pace fruens tutusque futuri
Pannosas comites vix serum in flumine puro
Exposui lavique vadis; hic sepe precanti
Antiquos renovare modos, contingere lauros,
80Nectere serta manu, sacras renovare choreas
Permissum, sileat quanquam indignatus Apollo
Cirraque muta iugo iampridem subsit Hibero.
His ego non plausum ventosaque festa theatri,
Nec murmur turbe varium, sed rara bonorum
85Pectora pollicitus, merentia corda levavi
Hospitio mensaque fovens castoque cubili.
Iamque Helicon collisque biceps iamque ungue caballi
Fons oriens vatumque virens iam silva videri
Incipit et miseris melior fortuna reverti.
90Hec, age, visurus propera, par siqua quietis
Cura tibi; cernes bellis hec otia quantum
Urbanis preferre velis; neu dura timeto
Fercula et horridulis inculta cubilia culmis.
Regibus alternare vices gratissima res est;
95Fastiditur idem semper; variata voluptas
Blandior est aliumque refert dilata saporem.
Adde quod et lautas epulas et vina Rubenti
Monte vel ardenti dudum transvecta Vesevo
Argentumque nitens gregis ac pretiosa Britanni
100Vellera odorato demersas murice vestes
Ferre brevi potes ipse via. Da cetera nobis:
Herba torum, ramis tectum viridantibus arbor,
At citharam Philomela feret, quam nulla libido
Flexit adhuc: tremulo permulcens gutture silvas
105Innuba virgineo canit et non sibilat anno.
Nos tibi multiloquos, si fert ea cura, libellos
Musarumque choros domitisque insistere Nimphis;
Nos tibi pampineos colles gravidosque racemos,
Denique mellifluas ficus undamque recentem
110Gurgite de medio offerimus cantusque volucrum
Innumeros montisque sinus curvosque recessus
Et nemorum gelidas udis in vallibus umbras.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: