previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


27. ad amicum transalpinum

Perdis, amice, operam: mens est mihi certa manere
Hic ubi sum. Non me validis rapidissimus undis
Impulerit Rhodanus, recta non Circius aura
Moenia concutiens, ubi tu tibi tempora vitae
5Deligis, ac bustum; non compita vestra terentes
Mille simul, parva quae stridunt urbe, quadrigae.
Anchora fixa solo est: moveant. Tu calcar amoris
Incutis absenti, quo frena morantia rumpam,
Dum meminisse iubes, quod ut obliviscerer, omni
10Exhortandus eram studio: tu dulce caducum,
Ingeris expertae formaeque fugacis honorem,
Et veterum mihi multa novas monimenta dierum.
Haec tamen ipsa olim (quae spes erat ultima victo)
Causa fuere fugae; iamque haec puerilia retro
15Linquimus: ad metam rapimur properantibus annis.
Una fuit quondam depectere cura capillos,
Multorum placuisse oculis: sed transiit aetas
Illa mihi in tergum, et nunquam reditura volavit.
Iamque animum maiora trahunt. Quid praecipis ergo?
20Consilio ne tuo senior, iam segnis amator,
In flammam, laqueosque ruam, et iuga nota subibo?
Dii meliora boni. Licuerunt multa iocose
Tunc puero, nunc pauca viro; suntque illa pudori,
Fabula quod populo fuerim, digitoque notatus.
25Ista, precor, sileant igitur, ne carpere mores
Nunc edam videare meos, si pauca iuventae
Blanda putes motura senem. Tua dulcis, amice,
Interpellat item facies? sed forsitan aequum
Id fuerat, tua cum totiens me traxerit isthuc,
30Ut mea te tandem semel huc rapuisset imago.
An me Romani dignatio sacra moveret
Pontificis, quem saepe meos ais ordine gressus,
Et longas quaesisse moras? Frons mitis ab alto
Prospicit illa suos, quibus annumerare pusillum
35Me licet: at quorsum sitis immortalis habendi
Volvet inexhausto mortalia corda labore?
Sit parto sine lite frui. Si plura petuntur,
Nec bene fundatum locus interrumpit amorem,
Et patulas habet ille manus, et brachia longa,
40Cum quibus et terras regit, et freta transilit ampla,
Praecluditque fores Erebi coelumque recludit.
Spes autem me nulla trahit, quia nulla cupido
Alligat, et nullis ardent praecordia flammis.
Ingeniosus amor quas non te vertis in artes?
45Quae tibi non tentata via est? Horroribus imples
Quam variis? Hinc bella fremunt; hinc arma parantur.
Omnia pervideo: sed quis locus absque periclo?
Quae magna cum laude quies? Stat iuncta labori
Gloria languentem spernens operosa soporem,
50Despiciensque minas. At qui te detinet, inquis,
Est mortalis homo: vita sic pendet ab una
Sors tua. Sed quaenam, quaeso, non pendula sors est?
Stamine pendemus tremulo: moriturus amici
Immortale caput voto vesanus inani
55Optarem? Non tanta premunt oblivia rerum.
Sum memor ipse mei; sed enim pars magna superstes
Huius erit: multum adiciet lux ultima famae.
Clara quidem longos virtus ventura sub annos
Viribus ipsa suis sublimis ad aethera surget,
60Non aliena petens inopis suffragia linguae.
Si tamen et praesens calamus promittere quicquam
Auderet, promeret; nec sarcina nominis ingens
Afforet auxilio. Verum hinc gravioribus urges
Inde latus stimulis; siquidem modo rara per omnes
65Et suspecta fides animos. Clarissima certe
Ars, virtus, doctrina; fides rarissima semper.
Hunc tamen ex raris, si quid mihi credis, habeto.
Frustra igitur terrere paras: si tempore virtus
Prisca viget nostro; si qua est probitasque fidesque,
70Pectore in hoc habitant: olim concorditer una
Viximus et reliquum parili stat vivere nexu.
Tempora partimur varioque expendimus usu,
Et noctem longoque diem sermone morantem
Ducimus. Obrepit quotiens assueta voluptas,
75Solus ego populum fugiens et rura pererrans,
Solus et ad ripam tenera resupinus in herba
Ardentes transire dies rabiemque Leonis,
Curarum liber video vacuusque malorum,
Dum gravidus redit autumnus volucrumque catervis
80Retia complentur. Breve sic, comitante chorea
Pyeridum, in sylvis et labile volvitur aevum.
Haec mihi vita placet, non ambitionis in aulam,
Invidiaeque sacram, post tot documenta reverti.
Gratius iste quidem, quamquam iam fessus eundi,
85Pes Italam calcabit humum, purumque serenum
Laetius his oculis et sydera nostra videbo.
Post ubi longaevo finem factura labori
Affuerit suprema dies, solamen et ipsum
Mortis erit, tanti in gremio lachrymantis amici
90Lassatum posuisse caput, manibusque sepulchro
Invectum iacuisse piis: post proelia tanta
Fortunae, Ausonia saltem tellure recondi
Dulce mihi et patriis longum requiescere saxis;
Seraque cum fragilem tumulum convulserit aetas,
95Lenius Hesperia cinis hic agitabitur aura.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: