previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. ad Zenobium Florentinum

Dulce iter in patriam, dulcis fuga: rarior hospes
Attrahit at note retrahunt fastidia turbe.
Quid facias, anime? Locus is quo pergimus, inquam,
Fert mala iuncta bonis et dulcia miscet amaris.
5Cunta quidem subeunda simul fugiendaque nobis
Cunta simul; neque enim facilis discretio rerum.
"Eligit ille fugam." Quid, quod nec aperta volenti
Ianua? In exsilium cives egere superbi;
Claudit iniquam urbem qui ius sibi supprimit equum.
10Est genus exsilii tacitum, sunt vulnera ceca.
Miraris? Cui non paucorum iniuria nota est,
Quam fovet immemoris populi patientia nostri,
Vel vi rapta domus, vel pascua ruris aviti
Amisseque preces et tot per inane querele?
15Indignor, ne vera negem. Tecum ne licebit
Glorier? Amplexa est gremio nos aurea Roma
Et civem dignata suum, dulcisque Maroni
Parthenope, sacro fedus feriente Roberto.
Quid referenda michi seu docta Bononia legum,
20Seu salis inferni decorantes litora Pise
Atque Adrie imperitans alterque Venetia mundus,
Historieque parens Patavum, seu Smyrna Latinis
Mantua sideree nutrix longeva poesis,
Parma vel imperii clipeus, si credimus, olim
25Romuleos dum dura duces fortuna premebat.
Quid loquar hesperias urbes atque oppida nostrum
Inter honoratos numerantia nomen alumnos,
Vestra quod una suis abolet Florentia fastis?
Longius impellor, calamum rapit ira calentem.
30Gallia me voluit, proles generosa Philippi
Non neget; extremi proprium voluere Britanni;
Immeritum, fateor, sed in hoc michi sidera saltem
Dextra favent levi mulcentia luminis astrum.
Quo tulit ecce dolor! Leso tu parce loquaci:
35Non fugimus patriam, sed nos fugat illa profecto.
Mos vetus exemplis illustribus: aspice busta
Sparsa virum patria vetitum tellure iacere.
Quos cives quenam peregrino in pulvere saxa,
Quos cineres, que membra premunt! Solabimur ergo,
40Et moniti meliora animo tolerabimus equo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: