[39]
quod si ipse, qui te suae dignitatis augendae
causa, periculo tuo, nullo suo delicto, ferri praecipitem est
facile passus, tamen te omni honore indignissimum iudicat,
si te vicini, si adfines, si tribules ita oderunt ut repulsam
tuam triumphum suum duxerint, si nemo aspicit quin ingemescat1,
nemo mentionem facit quin exsecretur, si vitant,
fugiunt, audire de te nolunt, cum viderunt, tamquam auspicium
malum detestantur, si cognati respuunt, tribules exsecrantur,
vicini metuunt, adfines erubescunt, strumae denique
ab ore improbo demigrarunt et aliis iam se locis conlocarunt,
si es odium publicum populi, senatus, universorum hominum
rusticanorum2,—quid est quam ob rem praeturam potius
exoptes quam mortem, praesertim cum popularem te velis
esse neque ulla re populo gratius facere possis?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.