[5]
... veterem meum amicum, sed tamen tuum familiarem,
defenderim, cum in hac civitate oppugnatio soleat qua tu
nunc uteris non numquam, defensio numquam vituperari.
sed quaero a te cur C. Cornelium non defenderem: num
legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit, num Aeliam,
num Fufiam legem neglexerit, num consuli vim attulerit,
num armatis hominibus templum tenuerit, num intercessorem
vi deiecerit, num religiones polluerit, aerarium exhauserit,
rem publicam compilarit? tua sunt, tua sunt haec
omnia: Cornelio eius modi nihil obiectum est. codicem
legisse dicebatur: defendebat1 testibus conlegis suis non se2
recitandi causa legisse, sed recognoscendi. constabat tamen
Cornelium concilium illo die dimisisse, intercessioni paruisse.
tu vero, cui Corneli defensio displicet, quam causam ad
patronos tuos aut quod os adferes? quibus iam praescribis
quanto illis probro futurum sit si te defenderint, cum tu mihi
Corneli defensionem in maledictis obiciendam putaris.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.