[16]
sic enim ex
te quaero. tribunus plebis fuisti,—seiunge te a consule:
conlegas habuisti viros fortis novem. ex iis1 tres2 erant quos
tu3 cotidie sciebas4 servare de caelo, quos inridebas, quos
privatos esse dicebas5; de quibus duos6 praetextatos sedentis
vides,—te aediliciam7 praetextam togam, quam frustra confeceras,
vendidisse8!—tertium scis9 ex illo obsesso atque
adflicto tribunatu consularem auctoritatem hominem esse
adulescentem consecutum. reliqui sex fuerunt, e quibus
partim plane tecum sentiebant, partim medium quendam
cursum tenebant: omnes habuerunt10 leges promulgatas, in
iis11 multas meus necessarius, etiam de mea sententia,
C. Cosconius, iudex noster, quem tu dirumperis cum aedilicium
vides.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.