[64]
non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare1, si
de quaestura mea dixero. quamvis enim illa floruerit, tamen
eum me postea fuisse in maximis imperiis2 arbitror ut non ita
multum mihi3 gloriae4 sit ex quaesturae laude repetendum.
sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia
quaesturam aut clariorem aut gratiorem5 fuisse. vere me
hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines
aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti in
summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus
comis, mercatoribus iustus, mancipibus6 liberalis, sociis
abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus;
excogitati quidam erant a Siculis honores in me7
inauditi.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.