previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


o hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον! fuit enim periucunde. sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ciciↃ. sane sum commotus quid futurum esset postridie; ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. vii nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde ambulavit in litore. post h. viii in balneum. tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, accubuit. ἐμετικὴν agebat. itaque et edit et bibit ἀδεῶς et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sedbene cocto et
condito sermone bono et, si quaeris, libenter.

[2] praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περὶ αὐτὸν valde copiose. libertis minus lautis servisque nihil defuit. nam lautiores eleganter accepi. quid multa? homines visi sumus. hospes tamen non is quoi diceres, “amabo te, eodem ad me cum revertere.” semel satis est. σπουδαῖον οὐδὲν in sermone, φιλόλογα multa. quid quaeris? delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias.

habes hospitium sive ἐπισταθμείαν odiosam mihi, dixi, non molestam. ego paulisper hic, deinde in Tusculanum. Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Frank Frost Abbott, 1909)
load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: