previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


21 Sed hic quidem acutus est morbus. Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est: hydropa Graeci vocant. Atque eius tres species sunt. Nam modo ventre vehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est; modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus; modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita movetur, ut impetus eius conspici possit. Primum τυμπανείτην, secundum λευκοφλεγματιάν vel ὑπὸ σάρκα, tertium ἀσκέιτην Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe vero hoc malum per se incipit, saepe alteri vetusto morbo maximeque quartanae supervenit. Facilius in servis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est. Sed ne ii quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque ... non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negavit posse [p. 314] sanari; cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitavit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia: at si malum inveteravit, non nisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde evomere. Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est. Sed si febris quoque est, haec in primis summovenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est (capp. IV-XVII). Si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupavit, iisdem auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipsum contineat. Evocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida vel Laconico vel clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes [p. 316] sunt, quales super Baias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut vitam sustineat, optimaque est, quae urinam movet. Sed id ipsum tamen moliri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex iis aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia quam σταφίδα ἀγρίαν Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen: illud cyperon, hoc σχοίνονnon Graeci vocant; quae quotiens posuero, non quae hi nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo. Primo tamen quae levissima ex his sunt id est rosae folia vel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie ventrem metiri et, qua conprehendit alvum, notam imponere, posteroque die videre, plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae valetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et vinum dedisse memoriae prodidit.

Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si vehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum vomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere. Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione vehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus. Sed in hac frictione a ventre abstinendum est: inponendum vero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est; servanda ulcera diutius. Utiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.

At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si vires patiuntur,[p. 320] ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum revertatur. Cibus valens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut invicem biduo triduove modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si valens est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra (Section: 10) dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.

Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse servatum a pluribus video. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superonere: si per talia auxilia venter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur. Neque ignoro dis-[p. 322]plicuisse Erasistrato hanc curandi viam: morbum enim hunc iocineris putavit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae vitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius visceris unius hoc vitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi subsistit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet. Convenitque corpus nihilo minus esse curandum: neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile in hoc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, supervacuus est, nisi si vires desunt. Insequentibus diebus et is et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes et idoneos cibos, donec ex toto convalescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio vomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: