This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57. haec vel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad civilem1 habitum
honoribus significarent, quae exprobrando inimicus
fatetur.
[2]
huic Graccho minorem ex duabus filiis—
nam maior P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre
[p. 200]
collocata erat—nuptam fuisse convenit.
[3]
illud2 parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an verae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset,
[4?]
iurasse sibi inimicitias
cum Scipionibus quae fuissent manere, nec se gratiae
quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem
carcerem reges et imperatores hostium ducentem
vidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci
non passurum.
[5]
senatum eo die forte in Capitolio
cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas
Graccho filiam Africanus desponderet.
[6]
quibus ita
inter3 publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse.
[7]
cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia
secum consultatum, adiecisset non si Ti. Graccho
daret expertem consilii debuisse matrem esse,
[8?]
laetum Scipionem tam concordi iudicio ei4 ipsi desponsam respondisse. haec de tanto viro quam et opinionibus et monumentis litterarum variarent, proponenda erant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.