Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. eadem non aestate solum,
sed etiam iisdem
prope diebus quibus haec a M.
Fulvio consule in
Aetolia gesta sunt,
consul alter Cn.
Manlius in Gallograecia bellum gessit,
quod nunc ordiri pergam.
vere primo Ephesum consul venit,
[
2]
acceptisque copiis
ab L.
Scipione et exercitu lustrato contionem apud
[p. 38]
milites habuit,
[
3]
qua collaudata virtute eorum,
quod1 cum Antiocho uno proelio debellassent,
adhortatus
eos ad2 novum cum Gallis suscipiendum bellum,
[
4?]
qui et auxiliis iuvissent Antiochum et adeo3 indomita haberent ingenia ut nequiquam Antiochus emotus4 ultra iuga Tauri montis esset,
nisi frangerentur opes Gallorum,
de se quoque pauca,
nec falsa nec immodica,
adiecit.
[
5]
laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt,
partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes;
rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore.
[
6]
eumenen haud in tempore abesse—
Romae tum erat
—
credere consul,
gnarum locorum hominumque,
et
cuius interesset frangi Gallorum opes.
[
7]
Attalum
igitur fratrem eius accersit a Pergamo,
hortatusque
ad capessendum secum bellum pollicentem suam
suorumque operam domum ad comparandum dimittit.
[
8]
paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis,
Athenaeo fratre5 iusso cum ceteris copiis subsequi,
commendata iis custodia Pergami quos fratri regnoque fidos6 credebat.
[
9]
consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad [p. 40] Maeandrum progressus castra posuit,
quia7 vado8
[
10?]
superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum.
transgressi Maeandrum ad Hieran9 Comen pervenerunt.