Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. ibi ex decem legatorum sententia
foedus in haec verba fere cum Antiocho1 conscriptum
[p. 124]
est:
[
2]
“
amicitia regi Antiocho cum populo Romano his2 legibus et condicionibus esto:
ne quem exercitum,
qui cum populo Romano sociisve bellum gesturus erit,
rex per fines regni sui eorumve qui sub dicione eius
erunt transire sinito,
neu commeatu neu3 qua alia ope iuvato;
[
3]
idem Romani sociique Antiocho et iis qui sub imperio eius erunt praestent.
belli gerendi ius Antiocho ne esto cum illis qui insulas colunt neve
in Europam transeundi.
[
4]
excedito4 urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn5 amnem,
et a valle6 Tauri usque ad iuga qua in Lycaoniam vergit.
[
5]
ne qua praeter7 arma efferto8 [p. 126] ex iis oppidis agris castellisque quibus excedat;
9 si qua extulit quo quaeque10 oportebit recte restituito.
[
6]
ne militem neu quem alium ex regno Eumenis recipito.
si qui earum urbium cives quae regno abscedunt cum rege Antiocho intraque fines regni eius sunt,
Apameam omnes ante diem certam redeunto;
[
7]
qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt,
iis ius abeundi manendique esto;
servos seu fugitivos seu bello captos,
seu quis liber captus aut transfuga erit,
reddito Romanis sociisque.
[
8]
elephantos tradito omnes neque alios parato.
tradito et naves longas armamentaque earum,
neu plures quam decem naves tectas neve plures quam
...
naves actuarias,
11 nulla quarum plus quam12 triginta remis agatur,
habeto,
neve monerem13 belli causa quod ipse illaturus erit.
[
9]
ne navigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia,
extra quam si qua navis pecuniam14 in15 stipendium aut legatos aut obsides portabit.
[
10]
milites mercede conducendi ex iis gentibus quae sub dicione populi Romani sunt Antiocho regi ius ne esto,
ne voluntarios quidem recipiendi.
[
11]
Rhodiorum sociorumve quae [p. 128] aedes aedificiaque intra fines regni Antiochi sunt,
16 quo iure ante bellum fuerunt,
eo Rhodiorum sociorumve sunto;
[
12]
si quae pecuniae debentur,
earum exactio esto;
si quid ablatum est,
id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto.
si quas urbes quas tradi oportet ii tenent,
quibus Antiochus dedit,
et ex iis praesidia deducito,
utique recte tradantur,
17 curato.
[
13]
argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis—
talentum ne minus pondo18 octoginta19 Romanis ponderibus pendat—
et tritici quingenta quadraginta milia modium.
[
14]
Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato,
et pro frumento quod aestimatione fit talenta centum viginti septem.
[
15]
obsides Romanis viginti dato et triennio mutato,
ne minores octonum denum annorum neu maiores quinum quadragenum.
[
16]
si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent20 Antiocho,
vim vi arcendi ius esto,
dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut in amicitiam accipiat.
[
17]
controversias inter se iure ac iudicio disceptanto,
21 aut,
si utrisque [p. 130] placebit,
bello.
[
18]
”
de Hannibale Poeno et Aetolo Thoante22 et Mnasilocho23 Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum est et ut,
si quid postea addi demi mutarive placuisset,
ut id salvo foedere fieret.