This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
de Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile
appareret non diutius quam necesse esset facturum.
neque obscurum erat rebellaturum,
[2]
omniaque, quae tunc
ageret diceretque, eo spectare.
[3]
iam primum omnem
fere multitudinem civium ex maritimis civitatibus cum
familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam
appellata Paeonia est,
[4]
traduxit, Thracibusque et aliis
barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera
hominum fore ratus in Romano bello.
[5]
ingentem ea
res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque
penates suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum
dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus
proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur.
[6]
his ferox animus omnes homines, omnia
loca temporaque suspecta habebat.
[7]
postremo negare
propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi
liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.