[23]
nunc, quaeso, attendite num aberret
a1 coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat
Cassia. scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit
Lentonis Caesenni vii viralis auctoritas? nobiscum nec
animo certe est nec corpore2. si autem aut domi est aut
non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. quis
igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum?
dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper
amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam
aperte est factus inimicus. possum Cassiam vitare, tenere3
Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit,
poterone Ariminum tuto accedere? restat Aurelia.
hic quidem etiam praesidia habeo4; possessiones enim sunt
P. Clodi. tota familia occurret; hospitio invitabit propter
familiaritatem notissimam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.