Nam no/s decebat coe/tus celebranti/s domumsimile quiddam est in Consolatione Crantoris: ait enim Terinaeum5 quendam Elysium,6 cum graviter filii mortem maereret,7 venisse in psychomantium8 quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tris huius modi versiculos datos:
Luge/re, ubi esset a/liquis in lucem e/ditus,
Huma/nae2 vitae va/ria reputanti/s mala;
At, qui/ labores mo/rte finisse/t gravis,
Hunc o/mni3 amicos lau/de et laetitia e/xsequi.4
Ignaris homines in vita mentibus errant:
Euthynous potitur fatorum numine leto.9
Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.