Decre/vi tantispe/r4 me minus iniu/riae,hic decernit, ut miser sit. num quis igitur quicquam decernit invitus? “malo quidem me quovis dignum deputem—” malo se dignum deputat, nisi miser sit. vides6 ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res7 ipsa lugere prohibet? ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
Chreme/s,5 meo gnato fa/cere, dum fia/m miser.
Namque nimis multos atque omni luce cadentis89
Cernimus, ut nemo possit maerore vacare.
Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos
Firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.