This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
de dignitate contendas Praeterea in contradictione interim totum crimen exponitur, ut Cicero
pro Scauro circa Bostarem facit veluti orationem
diversae partis imitatus, aut pluribus propositionibus
iunctis, ut pro Vareno, cum iter per agros et loca sola
[p. 328]
faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompulenum occisum esse, illico
eo fieri vellet. quod est utile,1 si erit incredibilis rei
ordo et ipsa expositione fidem perditurus. interim
per partes dissolvitur, quod contextu nocet; et
plerumque id est tutius. quaedam contradictiones
natura sunt singulae; id exemplis non eget.
1 utile, Badius: utique, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.