[61]
quae quoniam te fefellerunt1,
Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si
non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis,
quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando
veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere2 huc ea
spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum.
de parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit.