previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. [56] quid igitur ego cessi1, aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timidum esse natura: quid? illa tot virorum fortissimorum milia, quid? nostri equites Romani, quid? senatus, quid? denique omnes boni, si nulla erat vis, cur me flentes potius prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati reliquerunt? an hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere? [57] Vtrum, si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an sine iudicio privilegium? iudiciumne2? causa tam turpis scilicet, homo qui3 eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare. an quia causam probare non poteram? cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentem4 per se probarit. an senatus, an ordines omnes5, an ii6 qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, segniores me praesente ad me retinendum et conservandum fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum atque revocatum queratur? [58] an vero7 in iudicio periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? quid? si vocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo civi comprobavissent? an8, si ego praesens fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manus9 sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu meo mentis eorum satiare potui.


1 gessi codd. pler.

2 Iudiciumne? etc. scripsi cum Muellero: Iudicium in causa tam turpi? scil. homo codd. (scil. is homo sum qui etiam si causa esset ignota k) Iudicium? in causa tam turpi scil.: an is homo Garat.

3 qui causam Klotz

4 apsentem P: absente ut Madv. ita Bt

5 omnes add. Garat.

6 ii k: hi codd. pler.

7 At vero Madv.: sed cf. § 79

8 At Lehmann

9 nova manus ut Graevius ita k: nova *nus P1 (novanos H): nova Bςt: nova vis P2GMb2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: