51. quaeso, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum
tempore et rem cum re comparate. ille erat summa modestia
et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia
singulari. tempus illud erat tranquillum et in libertate
populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tempus
libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate
deleta.
[131]
res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor
enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium
senatus de dignitate1 esse2 voluerunt, Concordiae signum
volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara voluntas
atque omni laude digna3; praescribere enim se arbitrabatur
ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si
sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae
devinxisset. tu cum ferro, cum metu, cum edictis,
cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis
exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere
servitute oppressam civitatem teneres, libertatis signum
posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem
religionis. ille in curia quae poterat sine cuiusquam
incommodo dedicari, tu in civis4 optime de re publica meriti
cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae,
sed licentiae conlocasti.
[132]
atque ille tamen ad conlegium rettulit,
tu ad quem rettulisti? si quid deliberares, si quid tibi
aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica,
tamen instituto ceterorum5 vetere6 ad pontificem detulisses:
novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam
atque inaudito7 instituto inchoares, referendum ad sacerdotes
publicos non putasti? at si conlegium pontificum
adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus
visus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo8
de dedicatione9 communicares? quorum quidem tu non
contempsisti sed pertimuisti dignitatem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 senatus de dignitate ut GMw ita PBHbkt: senatoriae dignitatis Madv.
2 his esse P1: his del. P2
3 digna om. PH all.
4 dedicarit uin civis P: dedicari tu in civis BHk: dedicavit: tu Klotz: dedicari, signum concordiae, tu Naegelsb.
5 tamen inst. ceterorum mg. P2: †tamen Bait. quia `post domestica in P unum verbum erasum est': domestica, more vetere ad pontificem detulisses: nunc novum del. Halm
6 vetere bk (-em M): uterere rell. retulisses Muell.
7 quodam atque inaudito s. l. P2
8 cum quo Muell.: cum eo codd. (ut cum eo Hbk)
9 de dedicatione Halm: dedicationem codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.