Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
his intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis legati ex Macedonia quinquatribus ultimis adeo expectati venerunt, ut, nisi vesper esset,
extemplo senatum vocaturi consules fuerint.
[2]
postero die senatus fuit legatique auditi sunt. ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus
in Macedoniam inductum.
[3]
Pieriam, quo processisset, regem tenere; castra castris prope ita conlata esse, ut flumine Elpeo interiecto arceantur. neque regem pugnandi potestatem facere, nec nostris vim ad cogendum
esse.
[4]
hiemem etiam insuper rebus gerendis intervenisse. in otio militem ali, nec plus quam VI dierum frumentum habere. Macedonum dici triginta milia armatorum esse.
[5]
si Ap. Claudio circa Lychnidum satis validus exercitus foret, potuisse eum ancipiti bello distinere regem: nunc et Appium, et quod cum eo praesidii sit, in summo periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo
mittatur, aut illi inde deducantur.
[6]
ad classem se ex castris profectos sociorum navalium partem morbo audisse absumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos [p. 136] suas abisse, et homines navibus deesse; qui sint, neque
stipendium accepisse neque vestimenta habere.
[7]
Eumenen classemque eius, tamquam vento adlatas naves, sine causa et venisse et abisse; nec animum eius regis constare satis visum. sicut omnia de Eumene dubia, ita Attali egregie constantem fidem nuntiabant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.