Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
inter hostes uariae fuere sententiae. Faliscus procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam: Ueienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse.
[2]
Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit.
[3]
[p. 4031]dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt.
[4]
Ueiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Ueientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.
[5]
dictator dextro cornu aduersus Faliscos, sinistro contra Ueientem Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit.
[6]
parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis nisi cogerentur pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex <ea ab> auguribus, simul aues rite admisissent, ex composito tolleretur signum.
[7]
quod simul [ubi] conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit; secuta peditum acies ingenti ui conflixit.
[8]
nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat, equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.