previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

60. [p. 4091]

nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres uere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam uirium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. [2] cum commoditas iuuaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. [3] tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare, tam id laetum patribus nec prosperum <ciuibus> uniuersis fore quam ipsi crederent; consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum. [4] unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos; neque id etiamsi ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in aliorum facere. [5] his uocibus mouerunt partem plebis; postremo, indicto iam tributo, edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros si quis in militare stipendium tributum non contulisset. [6] patres bene coeptam rem perseueranter tueri; conferre ipsi primi; et quia nondum argentum signatum erat, aes graue plaustris quidam ad aerarium conuehentes speciosam etiam conlationem faciebant. [7] cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt. [8] [p. 4092]quos cum et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos ciues conspici uolgus hominum uidit, repente, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum. [9] et lege perlata de indicendo Ueientibus bello, exercitum magna ex parte uoluntarium noui tribuni militum consulari potestate Ueios duxere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (16 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tributum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), STIPENDIA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TIRIBU´TUJM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: