Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. exercitibus dimissis, cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia ciuitatem adorta coegit senatum imperare decemuiris ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit.
[2]
eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs quam Latini diruerant. et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes uenissent.
[3]
[p. 7042]idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato ii† C. Plautio consulibus. Semunciarium tantum ex unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset,
[4]
solutio aeris alieni dispensata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica priuatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. leuatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum.
[5]
tertium anno post Satricum restitutum a Uolscis M. Ualerius Coruus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum,
[6]
prius quam plus hostium fieret Uolscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit. quo cum Antiates aliique Uolsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moueretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.
[7]
Uolsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt; et ne in muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere.
[8]
oppidum dirutum atque incensum: ab aede tantum Matris Matutae abstinuere ignem: praeda omnis militi data. extra praedam quattuor milia deditorum habita; eos uinctos consul ante currum triumphans egit; uenditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit.
[9]
sunt qui hanc multitudinem captiuam seruorum fuisse scribant, idque magis ueri simile est quam deditos uenisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.