priusquam proficiscerentur consules ad bellum, [8] moniti a senatu sunt, ut in agros reducendae plebis curam haberent: deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse, et posse sine metu in agris habitari; minime convenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse. [9] sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis. [10] magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigravit. moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum [p. 436] et Cremonensium legati, querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentis se urbes, agrum vastum ac desertum habere. [11] Mamilio praetori mandatum, ut colonias ab hoste tueretur; consules ex senatus consulto edixerunt, ut qui cives Cremonenses atque Placentini essent, ante certam diem in colonias reverterentur. principio deinde veris et ipsi ad bellum profecti sunt.
[12] Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone L. Veturius a Q. Claudio propraetore accepit novisque militibus, quos ipse conscripserat, supplevit. [13] in Consentinum agrum consules exercitum duxerunt passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt, [14] ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta evasere. [15] inde in Lucanos profecti. ea sine certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit.