Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. Celtiberi in Hispania, qui bello domiti
se Ti. Graccho dediderant, pacati manserant M.
[p. 274]
Titinio praetore obtinente1 provinciam.2 rebellarunt sub adventum Ap. Claudi orsique bellum sunt
ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum.
[2]
prima lux ferme erat, cum vigiles in vallo quique in
portarum stationibus erant, cum vidissent procul
venientem hostem, ad arma conclamaverunt.
[3]
Ap.
Claudius, signo proposito pugnae ac paucis adhortatus
milites, tribus simul portis eduxit. obsistentibus
ad exitum Celtiberis primo par utrimque proelium
fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus
pugnare poterant Romani;
[4]
urguentes deinde alii
alios secuti ubi3 evaserunt extra vallum, ut pandere aciem et exaequari cornibus hostium4 quibus circumibantur possent ita repente inruperunt ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent.
[5]
ante horam secundam pulsi sunt; ad quindecim milia caesa aut5 capta, signa adempta duo et triginta. castra etiam eo die expugnata debellatumque; nam qui superfuere proelio, in oppida sua dilapsi sunt. quieti deinde paruerunt imperio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.