[4] idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque3 consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit qui in his provinciis bellum concivissent. [5] postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, et4 L. Minucius Thermus, qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit. Ab his edoctus est senatus quantum belli eae provinciae haberent.
[6] moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigaverant,5 tandem in senatum introductae. [7] summa querellarum erat, cives suos Romae censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti [p. 208] agri nullum militem dare possint.6 [8] fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare. [9] genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta erant. lex sociis7 nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat ut cives Romani fierent. ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant. [10] nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in eam condicionem ut manu mitterentur mancipio dabant, libertinique cives essent; et quibus stirps8 deesset quam relinquerent, ut cives Romani fierent, [p. 210] adoptabant.9 [11] postea his quoque imaginibus iuris spretis,10 promiscue sine lege, sine stirpe in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant.11 [12] haec ne postea fierent petebant legati, et ut redire in civitates iuberent socios; deinde ut lege caverent ne quis quem civitatis mutandae causa suum faceret neve alienaret; et si quis ita civis Romanus factus esset, civis ne esset.12 haec impetrata ab senatu.