This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus,
iam tum cernens nihil se ex Graecia praeter amoena
Chalcide hiberna et infames nuptias petisse.
[2]
tunc
Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem,
[p. 202]
Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum1 sed prope vatem omnium, quae tum evenirent,
admirari. ne tamen temere coepta segnitia insuper
everteret, nuntios in Aetoliam misit ut omni contracta iuventute convenirent Lamiam;2
[3]
et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit.
[4]
quo3 cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent;
[5]
nec auctoritate nec gratia nec imperio
adversus detractantes militiam valuisse, destitutus
undique et ab suis, qui morabantur in Asia, et ab
sociis, qui ea4 in quorum spem vocaverant non praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit.
[6]
id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam Graeciam dirimit.
[7]
ante saltum Thermopylarum in septentrionem versa
Epirus et Perrhaebia et Magnesia et Thessalia est et
Phthiotae Achaei et sinus Maliacus;
[8]
intra5 fauces ad meridiem vergunt Aetoliae pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula Euboea -et excurrente in altum velut [p. 204]
promunturio Attica terra et sita ab tergo6 7 Peloponnesus.
[9]
hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Aetoliam ad alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inveniant.
[10]
extremos ad orientem montes Oetam vocant, quorum quod altissimum est Callidromon appellatur, in cuius valle ad
Maliacum sinum vergente iter est non latius quam
sexaginta passus.
[11]
haec una militaris via est, qua
traduci exercitus, si non prohibeantur, possint.8
[12]
ideo Pylae et ab aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus sunt, Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum adversus Persas morte magis memorabili quam pugna.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.