24.
[58]
sed venio iam1 ad L. Cassium, familiarem meum, cuius
ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi,
quem ille omni et humanitate et virtute2 ornatus adulescens
primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in
quo, Cassi, si ita tibi3 respondeam, nescisse id populum
Romanum, neque fuisse qui id nobis4 narraret, praesertim
mortuo Congo5, non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non
abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum6
audisse confitear7. et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis
oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore,
quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et
ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea
quae dixisti, quae pleraque de ipso me8 fuerunt; in quibus
ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen
mihi non ingrati acciderunt.
[59]
Quaesisti utrum mihi putarem,
equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos
honores viam an futuram esse filio meo, quia esset9 familia
consulari. ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi,
tamen10 honorum aditus numquam illi11 faciliores optavi quam
mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse
iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum
putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta
aetas non est gravis12—quae rex13 ille a Iove ortus suis praecepit14
filiis:
vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis.
id quod multi invideant15—
Nostis16 cetera17. nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus
poeta, scripsit non18 ut illos regios pueros qui iam nusquam
erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad19 laudem
excitaret?
[60]
quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn.
Scipionis fuisset filius. magis aedilis fieri non potuisset,
sed hoc praestaret20, quod ei minus invideretur. etenim
honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares,
gloriae dispares.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iam om. T
2 et humanitate (humilitate T) et virtute TE: et virtute et humanitate cett.
3 ita tibi TE: tibi ita Schol.: illa (ista apς) tibi cett.
4 id fuisse qui nobis T
5 Conco Schol.: long. T: longe E: longino cett.: corr. Roth
6 audisse primum T
7 confiteor E
8 ipso (-os T) me T, Lambinus: ipso fine cett.
9 esset e E
10 tamen TE: tamen illi cett.
11 illi TE: om. cett.
12 gravis T: gnarus Ea: generatus ςgp: gnatus (-ti k) cett.: grandis Klotz
13 quae rex Klotz: quare (que b) codd.
14 praecipit T: praecepit cett.
15 id quod multi videant (sic) post nonne hab. codd.: huc transtuli (cf. Sest. 102)
16 nosti Angelius: nostris codd.
17 cetera TEa: ceteraque cett.
18 scripsit non non c, ed. V
19 et ad TE: et cett.
20 praestaret TEa: praestare cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.