previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [22] omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici morem1, non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa2, non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus3, nemo Casinas4, nemo Aquinas. tractus5 ille celeberrimus Venafranus, Allifanus6, tota denique ea nostra ita7 aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legatione8 et9 testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate. [23] ergo ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana10 vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur11. adiungamus12, si vis, id quod tu huic obesse etiam13 putas, patrem publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur. [24] quis est igitur qui neget ordinis eius14 studium fuisse in honore Planci singulare? neque iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod15 huius ipsius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem16 se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.


1 morem m~tẽ T

2 fucosa TEa, Schol.: fucata cett.

3 sopanus codd.: corr. ed. R

4 Casinas E: cassinas cett.

5 tractus TE: tratas a: totus cett.

6 allisanus TE

7 ea nostra ita Baiter: anostra ita TEa: nostra illa cett.

8 legationis c

9 et suppl. Garatoni sunt om. E

10 aut Gabina aut Bovillana Orelli, Schol. (in scholio): aut Bovillana aut Gabina ς: aut Gabina aut Bovillana aut Gabinis (Gabinas agp: Sabina bkχ) cett.

11 reperiuntur TE, Schol.: inveniuntur (-antur a2b) cett.

12 adiungamus Schol.: adiungam cett.

13 huic obesse etiam TE, Schol.: etiam huic obesse cett.

14 eius ordinis E

15 vel (ut T) quod TEa: vel quia cett.

16 ordine TE

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: