previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. huic ego iam stomachans fastidiose: 'immo ex Sicilia,' inquam. tum quidam, quasi qui omnia sciret: 'quid? tu nescis,' inquit, 'hunc quaestorem Syracusis1 fuisse?' quid multa? destiti stomachari et me unum ex eis2 feci qui ad aquas venissent. [66]

sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam3 si mihi tum essent omnes gratulati4. nam postea quam sensi populi Romani5 auris hebetiores, oculos autem esse6 acris atque acutos7, destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum8; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit. ecquid9 ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam10 otiosum? nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis11 et feriis12, ne omnino umquam essem otiosus. etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum13 semper magnificum et praeclarum putavi, 'clarorum virorum14 atque magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.' itaque15 si quam habeo laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda. [67] eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti16 cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius17 egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum.

sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit18 nisi sorte19, lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate20, valuit observandis21 amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis22, petivit, ea23 est usus ratione vitae24 qua minima invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.


1 quaestorem Syr. TE: Syr. quaestorem cett.

2 iis Eς: his cett.

3 an pluris mihi fuerit quam Schol.

4 gratulati TE, Schol.: congratulati cett.

5 populi R. c: p. R. TEa: populum R. cett.

6 autem esse TE: om. cett.

7 acutos TEa: acutos habere cett.

8 forum Pantagathus: eorum codd.

9 ecquid ed. Gryph.: et quid codd.: sed quid Lambinus

10 ne otium (negocium a) quidem umquam TEa: negotium (quidem add. bς) nunquam cett.

11 ludis TEaψ2: rudis cett.

12 feriis TE: ferus cett.

13 quod ... suarum fort. delendum (colon numero caret

14 virorum hominum TE (contra Schol.

15 itaque TEc2: ita cett.

16 virtuti TE: virtutis cett.

17 istius om. T

18 is afuit Garatoni: isfuit T: abfuit cett.

19 forte bpχς

20 valuit ... adsiduitate om. T

21 adservandis TE: servandis cett.: corr. Naugerius (2)

22 fuit in oculis fuit T

23 ea TE: om. cett.

24 vitae TE: om. cett. sunt hoc loco hab. TE, post consec. b2kχ, om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: