previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [9] tu continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam1, tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem, Laterensis, quantum ego2 a te dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur. non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam3 si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam4 temeritate. non est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt5. qua re, cum te aedilem fieri oportuisse dicis6, populi culpam, non competitoris accusas. [10] Vt7 fueris dignior quam Planciusde quo ipso8 tecum ita9 contendam paulo post ut conservem dignitatem tuamsed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. in quo illud primum10 debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata11 esse suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique12 ipsi debeant considerare13 saepius quam quid cuique a re publica debeatur14. sin autem mavis15 esse16 iudicium, non tibi id rescindendum est sed ferendum. [11] 'male iudicavit populus.' at iudicavit. 'non debuit.' at potuit. 'non fero.' at multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. est enim haec17 condicio liberorum populorum praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui18 in hac tempestate populi iactemur19 et20 fluctibus ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus21, non defetigari22 supplicando.


1 in re p. TE

2 ego TEa: om. cett.

3 etiam TEa: om. cett.

4 etiam om. T

5 duxerunt χ1k, Lag. 9, Angelius (cf. Deiot. 37)

6 dicit TE

7 ut TE: at cett.

8 ipso (-se T) TE: om. cett.

9 tecum ita TE: ita tecum cett.

10 illud primum T: primum illud cett.

11 enudata T

12 cuique TE: denique cett.

13 considerare deliberare ςg

14 debeatur TE: videatur deberi cett.

15 mavis illud E

16 esse TEbk: est cett.

17 haec TE: om. cett.

18 nostrum qui TE: qui cett

19 iactamur b1χ1

20 et TEa: ac cett.

21 expetamus bk: expectamus cett.

22 defet. T: defat. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: