previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [72]

respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. nam primum fuit illud1 asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri2 et temporis causa fingere. scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis3 obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer4, credo, ne turpiter5 facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit6 videlicet7 causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. at id etiam gregarii milites faciunt8 inviti ut coronam dent civicam9 et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex10 hostium manibus eripinam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod parenti. [73] ego, cum ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior cui ne referri quidem gratia posse videatur? an hoc tu, Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque defendisses, sic mecum semper egisti, te11 mihi remittere atque concedere ut omne studium meum12 in Cn. Planci honore13 consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam ipsi14 gratum esse dicebas. [74] nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam est illa testis15 oratio quae est a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset16 quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae17 duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur18 oratio, quae propter rei19 magnitudinem dicta de scripto20 est; in qua ego homo astutus ei me dedebam21 cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti22 servitutem23 astringebam24 testimonio sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar25 ad tempus aut eo26 genere uti litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse videatur.


1 fuit illud TEa: illud fuit cett.

2 ementiri Bake: mentiri codd.

3 vinclis E

4 vererer Ea: vereor cett.

5 familiaritatis ... turpiter om. T

6 mihi fuit TEς: fuit mihi cett.

7 videlicet TEa: iudices cett.

8 faciunt milites T (contra Schol.

9 civicam cuiquam E

10 ex TE: et a: om. cett.

11 te tu E

12 meum studium E

13 honorem χς, ed. R

14 ipsi TE: om. cett.

15 est illa testis TE: illa testis est cett.

16 esset om. T

17 nostrae causae E

18 recitetur TE: reciteturque cett.

19 rei TE: eius cett.

20 de scripto b2χς: descripta cett.

21 me dedebam E: medebam T: me debeam (-bebam b2ψ) cett.

22 officii tanti TE: tanti officii cett.

23 servitutem servitute me Manutius

24 astringebam TE: astringendam a: astringam cett.

25 videar om. E

26 eo ego Ta

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: