[75]
atque etiam clamitas, Laterensis: 'quo usque ista dicis?
nihil in Cispio1 profecisti; obsoletae2 iam sunt preces tuae.'
de Cispio mihi3 igitur4 obicies, quem ego de me bene meritum,
quia te teste cognoram5, te eodem auctore defendi? et ei
dices 'quo usque?' quem negas, quod pro Cispio contenderim,
impetrare potuisse? nam istius verbi 'quo usque'
haec poterat6 esse invidia: 'datus est tibi ille, condonatus
est7 ille; non facis finem; ferre non possumus.' ei quidem
qui pro8 uno laborarit et id ipsum9 non obtinuerit dici 'quo
usque?' inridentis magis est quam reprehendentis10; nisi forte
ego unus ita me gessi in iudiciis, ita et cum his et inter hos
vixi, is in11 causis patronus, is in re publica civis et sum et
semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus
debeam umquam impetrare.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Cispio TE: sciprio cett. (ubique)
2 obsoletae T, Manutius: absolutae cett. sunt iam E
3 tuae de Cispio. Mihi TE
4 igitur TE: videtur cett.
5 cognoram T: cognoveram cett.
6 poterat haec Schol.
7 est T: om. cett.
8 qui quod pro Müller
9 et id ipsum Lag. 9: id ipsum TE: ipsum id ςagp: et ipsum id cett.
10 respondentis T
11 vixi in his TEa
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.