Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
ego autem voluntatem tibi profecto emetiar1, sed rem ipsam
nonduin posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. Nec
enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi
reddam quod accepi—sic omnis fetus repressus est2 exustus-
que siti flos3 veteris ubertatis exaruit—nec ex conditis, qui
iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene
solis patuit, obstructus est. Seremus igitur aliquid tamquam
in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter colemus, ut
impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris:
modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui
cum4 multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet.
Tum ille:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.