Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[250]
Itaque et
lectis utitur verbis et frequentibus sententiis1 et splendore
vocis et2 dignitate motus fit speciosum et inlustre quod
dicit3, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem
oratoris putem; maximeque laudandus est, qui hoc tempore
ipso, quod4 liceat in hoc communi nostro et quasi fatali
malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn
etiam usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim
Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum.
Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim,
tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam
similiorem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.