Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[164]
et ego: Mihi quidem a pueritia quasi
magistra fuit, inquam, illa in legem Caepionis oratio; in
qua et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa
dicuntur, et invidia concitatur in iudicum et in accusatorum
factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit. Multa in illa oratione graviter, multa leniter,
multa aspere, multa facete dicta sunt; plura etiam dicta
quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec
explicatis intellegi potest. Ipsa illa censoria contra Cn.
[p. 1048]
Domitium conlegam non est oratio, sed quasi capita rerum
et orationis commentarium paulo plenius. Nulla est enim
altercatio clamoribus umquam habita maioribus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.