Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[117]
et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero
fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero,
sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem1 in tribunatu iudicaverit2
contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem
augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed
ut3 vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans
civis et fortis et in primis Graccho4 molestus, quod indicat
Gracchi in eum oratio. Sunt5 etiam in Gracchum Tuberonis ;
is fuit6 mediocris in dicendo, doctissimus in disputando7.
Tum Brutus:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.