This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] haec scripsi a. d. viiii K. Novembr., quo die ludi committebantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius quom vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. iii Nonas Novembr. volebam adesse. etenim erit nescio quid negotioli ; nam Cato et Servilius praetores prohibituros se minantur nec quid possint scio (ille enim et Appium consulem secum habebit et praetores et tribunos pl.), sed minantur tamen in primisque Ἄρη πνέων Q. Scaevola. cura, mi suavissime et carissime frater, ut valeas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.