This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21] adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia. his rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque voluit dixit et quam voluit diu ; quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam severitatem tueretur. cogebantur Sullani homines quae per vim et metum abstulerant reddere ; qui in magistratibus iniuriose decreverant, eodem ipsis privatis erat iure parendum. haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.