This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo quae tu in hac eadem brevi epistula πραγματικῶς valde scripsisti. de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum †voles ut dixerimus† ad expediendum te, si causa sit, commorere. si, mi Quinte, parva aliqua res esset in qua sciscitarere quid vellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod velles, ego ipse quid vellem ostenderem. in hac vero re hoc profecto quaeris, cuius modi illum annum qui sequitur exspectem. plane aut tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod cotidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant ; nec †laborant, quod mea† conscientia copiarum nostrarum, quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt. sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.