This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione me interfuisse, id falsum est. eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messala excluderetur. cui quidem vehementer satis facio rebus omnibus, ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa iam feci quae voluit quaeque a me petiyit. Scaurum beneficio defensionis valde obligavi. adhuc erat valde incertum et quando comitia et qui consules futuri essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.