previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit. Alterum, quo 1 2 3 4 5 6 7 [p. 102] resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera veris temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem; vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus [2] insitionis aestivo tempore optime usurpatur. Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint,8luna crescente inserito; olivam autem circa [3] aequinoctium vernum usque in idus Aprilis. Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumes, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris: et cum primum germina tumebunt,9de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi sint bifurci vel trifurci. Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato 10ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est:11dabisque operam, ne librum [4] laedas. Cum deinde truncum recideris, acuto ferra-mento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiam ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem. Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito 12 13 14 15 [p. 104] tantum, quantum cuneus demissus 16spatii dabit, atque ita, ne medullam 17neve alterius partis corticem [5] laedas. Ubi surculos 18paratos habueris,19cuneum vellito, statimque surculos dimittito 20in ea foramina,21quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede 22vel amplius de arbore extent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et [6] corticis bonitate haec facito. Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito: postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium quod est inter surculos, usque eo dum 23minime quattuor digitis insita extent.24Supra deinde muscum 25imponito, et ita ligato, ne pluvia dilabatur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes [7] tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare. Si pusillam arborem inserere 26voles, imam abscindito, ita ut sesquipede e terra 27extet. Cum deinde praecideris, plagam diligenter levato: et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 [p. 106] trium sit in ea. Deinde cuneum, quo 40diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos de-mittito, sic ut librum seminis libro arboris aequalem [8] facias. Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato: deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis invenimus, quod41cum sit subtilissimum, non omni generi arborum 42idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae humidum succosumque et validum librum habent, [9] sicut ficus. Nam et lactis plurimum mittit, et, corticem robustum habet. Optime itaque 43inseritur tali ratione.44Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite 45gemmam, quae bene apparebit, certamque 46spem germinis habebit: eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit: et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam laedas, [10] delibrato. Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaveris, praepara- 47 48 49 50 51 52 53 [p. 108] tum emplastrum aptato,54ita ut alterius 55delibratae [11] parti conveniat. Ubi ita haec feceris, circa gemmam bene alligato, cavetoque ne laedas ipsum germen. Deinde commissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo non urgeatur. Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo 56possit succus 57avocari,58aut ne cui 59magis quam insito serviat. Post xxi diem solvito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea inseritur. [12] Quartum illud genus insitionis iam docuimus, cum de vitibus disputavimus. Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis. Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et ex illa quasi finitione, qua nos ante paulo usi sumus, veluti quandam 60legem sanxerint, eos tantum 61surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendam-que posteris, rationem, qua possit omne genus surculi [13] omni generi 62arboris inseri. Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus 63arboribus inseri. 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 [p. 110] Scrobem74quoquoversus pedum75quattuor ab arbore olivae tam longe fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere.76In 77scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut [14] robusta et nitida fiat. Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa: atque ita amputatis ceteris ramis, ea tantum cacumina,78quae inserere voles,79relinque; tum arborem fici detrunca, plagamque leva, et mediam [15] cuneo finde. Cacumina deinde olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur.80Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum bene81coierint,82velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem 83libri faciamus, quoniam fere species 84surculorum omnes persequimur prioribus 85libris, de cytiso praecipere 86nunc parvum 87ac tempestivum est.15, 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 [p. 112]

1 ramos S: ramis A: ramus ac.

2 subacta edd. ex libro de Arboribus l.c.: in hostis tritta SA: trita a: truta c.

3 pilcis edd.: tiliae sic SAc: taliaes sic a.

4 adhuc edd. ex libro de Arboribus l.c.: adit ut SAc: adit et a.

5 utrumque edd. ex libro de Arboribus l.c.: utrius SAa: utriusque c.

6 poteris om. SAac.

7 resectos Ac: sextos S: reseptos a.

8

9

10

11

12 coeperit SAa: coepit c.

13 tumibunt SAac.

14 excato S: exsecato Aa: excecato c.

15 et S. a So called from the plaster of clay or wax used in this method.

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28 demissis c: dimissus SAa.

29 medullis SAac.

30 post surculos add. Aac dimittito.

31 straveris SAac.

32 dimittito addidi ex libro de Arboribus l.c.

33 foramina edd. ex libro de Arboribus l.c. i forma SAac.

34 semipedem SAac.

35 usque ad eodem S.

36 in una,—§ 6, insita extent S: om. Aac.

37 muscum edd. ex libro de Arboribus 26, 6: ramuscula Sac: ramicula(?) A.

38 serere SAac.

39 sesquipedam e terra A: sequipedamen terra S: sexquipedam e terra a: sexquipedem e terra c.

40

41

42

43

44

45

46

47 quo Aac: quod(?) S.

48 invenimus quod add. edd.: om. SAac.

49 generi arboris a: generi arborum c: generiem arbori A: geriem arbori S.

50 ea add. S.

51 tali ratione scripsi ex libro de Arboribus 26, 7: carifici ratione S: caprifici rancus Ac: caprifici ramos a.

52 querito SA: serito ac.

53 certamque edd, ex libro de Arboribus. 26. 8: certaminis SAac.

54

55

56

57

58

59

60

61

62

63

64 aptato Se: apto Aa.

65 alterius scripsi: altero Aac: alte S.

66 quo edd. ex libro de Arboribus 26, 9: quod SAac.

67 succus add. edd. ex libro de Arboribus l.c.: om. SAac.

68 avocari S: vocari Aac.

69 ne cui edd. ex libro de Arboribus l.c.: necuim SA: nec humi a: ne vim c.

70 veluti quandam edd. ex libro de Arboribus l.c.: vel antequam SAa: ut antiquum c.

71 tantum c: tantos SAa.

72 omni generi c: omni genere A: omne genere S: om. a.

73 dissimilibus scripsi: dissimilis S: dimissis Aac.

74

75

76

77

78

79

80

81

82

83

84

85

86

87

88

89 scrobe SAac.

90 pedes SAac.

91 possit ea contingere S: positae contingere ac: positae tangere A.

92 in om. SAac.

93 cacumine ac: cacumineris SA.

94 quae inserere voles add. edd. ex libro de Arboribus 27. 3: om. SAac.

95 revellantur ac: revellatur SA.

96 bene cdd. ex libro de Arboribus 27. 4: ene S: eno Ac: eo a.

97 coierit SAac.

98 finem A ac: fine S.

99 species a: specimus S: spes c.

100 prioribus a: priores SAc.

101 incipere SAac.

102 parvum Aac: pravum S.

103 puto A: fuit Sa: om. c.

104 post puto add. nunc (hunc c) arboris praecipientes opportune eius meminerimus SAac.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: