previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero 1quot 2seminibus opus sit, eum quinum pedum spatia inter semina [2] desiderantur. Duco quintam partem longitudinis, fiunt CCXL; et quintam partem latitudinis, hoc est XXIV. His utrisque summis semper singulos asses adicito, qui efficiunt extremos ordines, quos vocant angulares. Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera viginti quinque. Has summas sic multiplicate. Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque. Totidem dices opus esse seminibus. [3] Similiter inter 3senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis 4mille ducentorum, fiunt ec, et sextam latitudinis 5CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse. Fiunt 6 7 8 9 10 11 12 [p. 24] CCI, et XXI. Has summas inter se multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti unum.13Totidem seminibus opus esse dices. [4] Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque 14 [5] ordine 15consummatis numerum seminum. Denique quotcunque pedum spatia facienda censueris,16totam partem longitudinis et latitudinis duces, et prae-dictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, quod habet pedes CCXL longitudinis et latitudinis pedes 17cxx, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina XXV. Qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum duo milia et viginti quinque. [6] Vel si 18quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes, in latitudinem per quinos pedes fuerit disposita, ordo longitudinis [7] habebit semina LXI, latitudinis XXV. Quod si 19inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv. Qui numeri duo inter se multiplicati efficiunt mille ducentum et viginti quinque. At si per senos 20 21 22 23 24 25 26 [p. 26] pedes eundem vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae sint XLI vites, [8] latitudini autem viginti una. Quae inter se multiplicatae efficiunt numerum DCCCLXI. Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt DCXXX. Totidem dicemus semina prae-paranda. At si inter octonos pedes vinea conseretur, ordo per longitudinem recipiet semina XXXI, per latitudinem autem xvi. Qui numeri inter se multiplicati [9] efficiunt CCCCXCVI. At si inter novenos pedes, ordo in longitudinem recipiet semina viginti septem, et in latitudinem quattuordecim. Qui numeri inter se multiplicati faciunt CCCLXXVIII. Vel inter denos pedes, ordo longitudinis recipiet semina XXV, latitudinis XIII. Hi numeri inter se multiplicati faciunt CCCXXV, Et ne in infinitum procedat disputatio nostra, eadem portione, ut cuique placuerint27laxiora spatia, semina faciemus. Ac de mensuris agrorum numerisque seminum dixisse abunde sit. Nunc ad ordinem redeo.

1

2

3

4

5

6 itaque ac, ex. inque cor. A: inque S.

7 adiciam ac: indiciam SA.

8 quaero om. S.

9 quod SAac.

10 inter ac: om. SA.

11 sextam partem longitudinis Aac: longi S.

12 sextam partem post latitudinis add. S.

13

14

15

16

17

18

19

20 XXI ac: XI SA.

21 -que Aac: quae S.

22 ordine ac: ordines SA.

23 censueris Aac: censeris S.

24 CCXL, longitudinis et latitudinis pedes ac: om. SA.

25 vel si XXV a: versi XXV SA: om. c.

26 si ac: om. SA.

27

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
    • Lewis & Short, as
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: