previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id desiderat arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 [p. 68] idonea opulus1: ea est arbor como 11similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus non nunquam et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem infestat. Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc 12tenera decacuminetur, ne altitudinem quindecim [2] pedum excedat. Nam fere ita constitutum rumpotinetum animadverti, ut ad octo pedes locis siccis et clivosis, ad duodecim locis planis et uliginosis tabulata disponantur. Plerumque autem ea arbor in tres ramos dividitur, quibus singulis ab utraque parte complura bracchia submittuntur, tum omnes pene virgae, ne umbrent, eo tempore quo vitis putatur,abraduntur. [3] Arboribus rumpotinis, si 13frumentum non inseritur, in utramque partem viginti pedum spatia inter-veniunt; at si segetibus indulgetur, in altera parte quadraginta pedes, in altera viginti relinquuntur. Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,14ut novi 15traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur 16et veteres decidantur. [4] Si tradux traducem 17non contingit, media virga inter eas deligetur. Cum ' deinde fructus pondere urgebit, subiectis adminiculis sustineatur. Hoc autem genus arbusti ceteraeque omnes arbores 18 19 20 21 22 23 24 25 [p. 70] quanto altius arantur et circumfodiuntur, maiore fructu exuberant; quod an expediat patrifamilias facere, reditus docet.

1 et rores ac: errores SA.

2 dirrare SA: diradare a: durare c.

3 nimis SAac.

4 faceret SAac.

5 commendabili SAac.

6 post restituere add. vitem SAac: om. Pontedera.

7 nec tam viviradice frequentare Gesner: que aut enectam viviradici frequenter S: quae aut nectam viviradici frequenter A: queat ut nectam viviradici frequenter ac.

8 ut si SAac.

9 sed om. SAac.

10 ei om. SAac. a The text here is quite doubtful.

11

12

13

14

15

16

17

18 opulus edd: populus SAac.

19 acerne S: cernae A: cerne ac.

20 huc SAac.

21 Si om. SAac.

22 deducatur SAac.

23 non novi Aac: non vita S.

24 committantur SAa: commutantur c.

25 ducem Aac: dulcem S. a For dwarf planting, not for wet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: