previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed iam de vineis satis diximus. Nunc de arboribus praecipiendum est. Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat. Id autem facile consequi poterit, si ulmorum semi- 1 2 3 4 5 [p. 44] narium paratum habuerit: quod 6quomodo et qualis generis faciendum sit, non pigebit deinceps praecipere. [2] Ulmorum duo esse genera convenit. Gallicum et vernaculum: illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus. Nam rariorem sine 7dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam [3] serit ex samera, sed ex sobolibus. Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostra,8frondemque iucundiorem bubus praebet: 9qua 10cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare [4] institueris, fastidium bubus afferes.11Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus: si minus, dabimus operam, ut in ordinibus disponendis pari numero vernaculas et Atinias alter-nemus. Ita semper mixta fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta 12cibariorum confident. Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde [5] ulmus, post etiam fraxinus. Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et 13 14 15 16 17 18 19 [p. 46] montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur. Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur. Itaque si 20arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur. [6] Igitur pingui solo et modice humido bipalio terram pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam humum verno tempore in areas componemus. Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus [7] praerodantur. Ubi deinde prorepserint 21plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus: idque leviter et curiose faciendum est, ne adhuc tenerae brevesque radiculae ulmorum convellantur. Atque ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus, ut qui runcaturi sunt, medias partes earum facile manu contingant: nam si latiores fuerint, ipsa [8] semina 22proculcata noxam capient. Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria 23 24 25 [p. 48] conspergi saepius 26quam rigari debent: 27et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in aliud seminarium transferemus) oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere: deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter [9] circumcalcari. Possunt etiam collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi: quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera. Sed haec ulmus autumni tempore melius quam vere disponitur; paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum. Tertio demum anno acuta falce abraditur,28atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo [10] delibretur, recte seritur. Inde 29in resoluta terra ternum pedum quoquo versus faciendi scrobes. At in densa, sulci eiusdem altitudinis et latitudinis, qui arbores recipiant,30praeparandi. Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus 31 32 33 34 35 [p. 50] solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant. [11] Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur. Cum deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt.36Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius 37ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur: hoc in solo pingui melius, illud in [12] gracili. Tabulata inter se ne minus 38ternis pedibus absint, atque ita formentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior. Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet. Sed quamcunque arborem severis, eam biennio proximo putare non oportet. Post deinde si ulmus exiguum incrementum recipit,39verno tempore, antequam librum demittat, decacuminanda est iuxta ramulum, qui videbitur esse nitidissimus, ita tamen, uti. supra eum trunco 40stirpem dodrantalem 41relinquas, ad quam ductus 42et applicatus ramus alligetur, et correptus 43cacumen arbori praebeat. [13] Deinde stirpem post annum praecidi et allevari oportet. Quod si nullum ramulum arbor idoneum habuerit, sat erit novem pedes a terra relinqui, et superiorem partem detruncari, ut novae virgae, quas 44 45 46 47 48 49 50 51 [p. 52] emiserit,52ab iniuria pecoris tutae sint. Sed si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi; si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis [14] infestetur. Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet. Quae ulmus a positione bene provenerit,53eius summae virgae falce debent enodari. At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relinquas. Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur. Ulmum autem novellam formare sic [15] conveniet. Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes: supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli [16] submittendi primo tabulato assignentur. Mox de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem lineis, quibus in inferiore positi sint. Eademque 54ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor. Atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex amputatis virgis 55 56 57 [p. 54] relinquuntur, aut rursus ita alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur; nam parum gaudet ulmus 58in corpus nuda. Vitandumque ne de duabus plagis una fiat, cum talem cicatricem non facile cortex [17] comprehendat. Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam 59disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat. Cum deinde arbor vetustatem 60fuerit adepta, propter terram 61vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit. Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit. [18] At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet: si vetustae 62vitem applicueris, coniugem necabit. Ita suppares esse aetate et viribus arbores vitesque convenit. Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio 63et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque. Absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris [19] opprimetur. Hunc scrobem, si res permittit, autumno facito, ut pluviis et gelicidiis macerctur. Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius 64 65 66 67 68 69 [p. 56] ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae: cavendumque ne aut septentrio-nalibus ventis aut rorulentae sed siccae serantur. [20] Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio: et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt.70Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et [21] arbores et vites post aequinoctium deponuntur. Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram,71quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem. Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi; atque ab [22] iniuria pecoris caveis emuniri. Locis autem prae-fervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt: locis frigidis a meridie, temperato 72statu caeli aut ab oriente aut ab occidente, ne toto die solem vel umbram patiantur. Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque caules in modum coronae con- 73 74 75 [p. 58] tortos arbori circumdari, ut flexura materias 76pro-fundat, quarum validissimam sequente anno caput [23] vitis faciamus. Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis 77sarmentis pati silvescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquin78in superius tabulatum excitabuntur,79relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet. [24] Iamque viti constitutae certa lex 80ab agricolis imponitur: plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes. At qui bonitati vini student, in summas arbores vitem promovent: ut quaeque materia se dabit,81ita in celsissimum quemque ramum extendunt, sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat.82 [25] Plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur, gracilioribus pauciores; vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure 83 84 85 86 87 88 89 [p. 60] arboris a terra quattuor pedibus distans;90altero, qui summa parte vitem capit; tertio, qui mediam vitem complectitur. Torum imum imponi non oportet, quoniam vires vitis adimit. Interdum tamen necessarius habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est, aut vitis praevalens in luxuriam evagatur. [26] Cetera putationis ratio talis est, ut veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur: novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, sub-mittantur 91et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur; si gracilis, trunco proximi, si mediocris, medii; quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert, proximus minimum vitemque exhaurit atque attenuat. [27] Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi. Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt. Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non [28] constringi, ne sarmentum vimine praecidatur. Quod si ita longe tabulatum est, ut 92materia parum commode in id perduci possit, palmitem ipsum viti alligatum supra tertiam gemmam religabimus. Hoc ideo fieri praecipimus, quia quae pars palmitis prae- 93 94 95 [p. 62] cipitata est, ea 96fructu induitur: at quae vinculo adnexa 97sursum tendit, ea materias sequenti anno [29] praebet. Sed ipsorum palmitum duo genera sunt: alterum, quod ex duro provenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert, pampinarium vocant; alterum, quod ex anniculo palmite procreatur: quod quia protinus creat, fructuarium appellant. Cuius ut semper habeamus copiam in vinea,98palmitum partes ad tres gemmas religandae sunt, ut quicquid intra vinculum est materias [30] exigat. Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare atque alias teneriores transmittere convenit. Nam vetustate vitem fatigant. Nonnunquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere, et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur. [31] Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet. Veteribus vitibus loco 99nati palmites pampinarii utiles sunt, et plerique ad tertiam gemmam resecti optime submittuntur. Nam insequenti anno [32] materias fundunt. Quisquis autem pampinus loco natus in exputando vel alligando 100fractus est, modo 101 102 103 104 105 [p. 64] ut aliquam gemmam habuerit, ex toto tolli non oportet, quoniam proximo anno vel validiorem [33] materiam ex una creabit.106Praecipites palmites dicuntur, qui de hornotinis 107virgis enati in duro alligantur. Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent. Itaque nisi extremis ramis, aut si vitis arboris Cacumen superaverit, praecipitari palmitem [34] non oportet. Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium 108in se trahet, quamvis fructu exuberet. Praecipitem vero plus anno pati non oportet. [35] Alterum 109genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus; ea et fructum et nova flagella bene procreat. Et iam si ex uno capite duae virgae submittantur, tamen utraque 110materia dicitur;111nam pampinarius quam vim habeat, supra docui. Focaneus est, qui inter duo bracchia velut in furca de medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et utraque bracchia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est. [36] Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si multis palmitibus submissis 112 113 114 115 116 117 [p. 66] oneretur. Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores 118diutius continet, omnemque uvam perdit. Validam ergo vitem in ramos diducere censeo, et traducibus dispergere atque disrarare,119certosque vinearios coles praecipitare, et si minus 120luxuriabitur, solutas materias relinquere; ea ratio vitem feraciorem faciet.121 [37] Sed ut densum arbustum commendabile 122fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est. Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,123nec eam viviradice frequentare,124ea etsi 125sit facultas, sed,126quod est longe melius, ex proximo propagare. Cuius utriusque ratio consimilis est ei 127quam tradidimus. Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus.

1 relinqui sed edd.: relictis et SA: relictis sed a: relinqui relictis c.

2 deflectatur ac: deplectitur SA.

3 exculta ac: excuncta SA.

4 negant ac: negent SA.

5 -quo ac: quo SA. a I.e. for supporting vines.

6

7

8

9

10

11

12

13 quod ac: quo SA.

14 sine ac: semini SA.

15 nostras SAc: nostra a.

16 praebet ac: om. 8A.

17 qua a: -que SA: quia c.

18 afferes SAa: adfert c.

19 iusta c: iuxta SAa. a From the town of Atina in Cispadane Gaul. b A contemporary of Varro and one of the speakers in Varro's agricultural treatise.

20

21

22

23 si S: eui ac: om. A.

24 prorepserit SAac.

25 ipsa semina Schneider: ipsiseminibus S: ipsi seminibus Aac.

26

27

28

29

30

31 saepius edd.: seminis ac: seminus SA.

32 debet SAac.

33 abraditur a: ablanditur SAc.

34 inde scripsi: in se SAac.

35 respiciat Aac: respiat S. a I.e those which are planted in the form of cuttings as opposed to seedlings.

36

37

38

39

40

41

42

43

44 instituenda sunt Aa: instituenda c: instituendis S.

45 propius c: proprius Aa: prius S.

46 se si minus S: seminibus A: se minus ac.

47 recipit om. SAac.

48 truncum SAac.

49 dodrantem S: drodant partem A: dodrantanitem a: dodrantanidem c.

50 ductus edd.: dubitus SAa: dubius c.

51 correptus SAac: correctus edd.

52

53

54

55 emiserant Sa: emiserint A: emiserat c.

56 provenerit c: provenerint SAa.

57 positis in easdemque S: postas in eadem quae A: positis in eademque ac.

58

59

60

61

62

63

64 post ulmus add. quae SAac.

65 eam S: eadem Aa: om. c.

66 vetustate SAac.

67 terram S: ramum Aac.

68 vetustae Schneider: vetustate S: vetustatem A: vetustam a: om. c.

69 dupondio o: dupundio c: dupundiu SA.

70

71

72

73 consueverunt c: consuerunt SAa.

74 summam terram Aac: somnum a terra S.

75 temperato a: tempato c: temperatum. a See note on Vol. I. p. 35.

76

77

78

79

80

81

82

83 materie Sac: materiae A.

84 supervacuus SAa: supervacuis c.

85 alioquin SAac: aliquis edd.

86 excitabuntur scripsi: excitabitur edd.

87 lex oro. S.

88 sedebit S: sed vetata A: sed evecta a: sed evetita c.

89 accipit SAac.

90

91

92

93 distant SAac.

94 submittantur Gesner: committantur SAac.

95 in SAac. a Cf. Cato, R.R. 32, who warns his readers against this practice.

96

97

98

99

100

101 ex SAac.

102 abnexa SAac.

103 inae SA: in ea ac.

104 loco o: loca SAc.

105 alligando ac: alligandi SA.

106

107

108

109

110

111

112 creabit a: creavit SAc.

113 annotinis codd.

114 vinum SAac.

115 est Se: et Aa; om. Pontedera.

116 utramque SAac.

117 deciditur SA: decitur a: decidunt c. a See Book IV. 24. 10.

118

119

120

121

122

123

124

125

126

127

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: