previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.1 Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tanquam est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem [2] milia. Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit. [3] At si longior fuerit, quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicans. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot 1 [p. 14] [4] pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus.2Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X: tunc duas latitudines componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim; 3decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria. [5] At si tribus paribus 4lateribus triquetrum metiri debueris, hanc formam sequeris. Esto ager tri-angulus pedum quoquo versus tricentorum. Hunc numerum in se multiplicate. Fiunt pedum nonaginta milia. Huius summae partem tertiam sumite, 5 6 7 [p. 16] id est triginta milia. Item sumito decumam, id est novem milia. Utramque summam componito. Fiunt pedes triginta novem milia. Dicemus hanc summam pedum quadratorum esse in eo triquetro, quae mensura efficit iugerum, et trientem, et 8sicilicum. Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum [6] angulum, aliter ratiocinium ordinabitur. Esto unius lateris linea, pedum 9quinquaginta, et alterius pedum centum. Has duas summas in se multiplicate;10quinquagies centeni fiunt quinque milia. Horum pars dimidia duo milia quingeni, quae pars iugeri unciam et scripulum efficit. Si rotundus ager erit, ut circuli speciem habeat, sic pedes sumito.11Esto12area 13 14 15 16 17 [p. 18] [7] rotunda, cuius diametros,18id est dimensio, habeat pedes LXX. Hoc in se multiplicate,19septuagies septuageni fiunt 20quattuor milia et nongenti. Hanc summam undecies multiplicate, fiunt pedes quinquaginta tria milia nongenti. Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes tria milia octingenti et quinquaginta. Hos esse quadratos in eo circulo dico, quae summa efficit iugeri sexcunciam, scripula duo et dimidium. [8] Si semicirculus fuerit ager, cuius basis habeat pedes CXL, curvaturae autem latitudo 21pedes LXX: oportebit multiplicare latitudinem cum basi. Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti. Haec undecies multiplicata fiunt centum septem milia et octingenti: Huius summae quarta decima est septem milia et septingenti. Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque. 22 23 24 25 [p. 20] [9] Si autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur. Esto arcus, cuius basis habeat pedes xvi, latitudo autem pedes iv. Latitudinem cum basi pono. Fit utrumque pedes XX. Hoc duco quater. Fiunt LXXX. Horum pars dimidia est XL. Item sedecim pedum, qui sunt basis, pars dimidia VIII. Hi viii in se multiplicati, fiunt LXIV.26Quartam decimam partem duco,27ea efficit pedes iv paulo amplius. Hos adicies ad quadraginta.28Fit utraque 29summa pedes XLIV. Hos in. arcu quadratos30esse dico, qui faciunt iugeri dimidium scripulum, quinta et vigesima 31parte minus. [10] Si fuerit sex angulorum, in quadratos pedes sic redigitur. Esto hexagonum quoquo versus lineis pedum XXX. Latus unum in se multiplico. Tricies triceni fiunt DCCCC. Huius summae tertiam partem statuo CCC, eiusdem partem decumam XC. Fiunt CCCXC. 32 33 34 35 36 37 [p. 22] Hoc sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta. Tot igitur pedes quadratos esse dicemus. Itaque 38erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus.

1 exibet ac: exiget SA. a I.e. 9600 + 400 Roman square feet = 10,000 square feet.

2

3

4

5 omnis longitudinis pedes eum pedibus latitudinis multiplicabimus SAac: fiet de omnibus agris, quorum longitudo maior sit latitudine Schneider.

6 quindecim edd.: decus quinquies SA: om. ac.

7 paribus ac: om. SA. a I.e. 1200 + 300 Roman square feet = 1500 square feet.

8

9

10

11

12

13 et ac: om. SA.

14 pedum edd.: pedes SAac.

15 multiplicate c: multiplico SAa.

16 pedes sumito edd.: podis minito SA: sic pedis muminito a.

17 esto om. S. b I.e. 28,800 + 9600 + 600 (Roman) square feet = 39,000 square feet. b I.e. 2400 + 100 (Roman) square feet = 2500 square feet.

18

19

20

21

22 diametros ac: dimidia metros SA.

23 multiplicato c: multiplico SAa.

24 fiunt oro. SAac.

25 latitudo ac: latitudinem SA; a I.e. a sexcuncia (36 scripula) and 2 ½ scripula = 38 ½ scripula = 3850 square feet. b A quadratis (72 scripula) and 5 scripula = 77 scripula = 7700 square feet.

26

27

28

29

30

31

32 Hi VIII in se multiplicati fiunt LXIV om. A.

33 duco edd.: dico SAac.

34 quadraginta ac: quadragies SA.

35 utraque ac: utrumque SA.

36 quadratos edd.: quadratus SA: quadrato ac.

37 quinta et vigesima ac: nona SA. a Actually 4-57. b Half a scripulum is 50 square feet, 1/28 of a scripulum is 4 square feet, whereas the actual total is 44 square feet.

38

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: