previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. consules diuersis itineribus profecti ab urbe uelut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium quas primus aduentus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? [2] adhuc aduersa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse. [3] cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse; [4] [p. 27086]postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse; [5] et ipsum interuallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum. [6] nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui eorum prior uicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum. [7] terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus. his anxii curis homines digredientes in prouincias consules prosecuti sunt. [8] memoriae proditum est plenum adhuc irae in ciues M. Liuium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne priusquam genus hostium cognosset temere manum consereret, respondisse ubi primum hostium agmen conspexisset pugnaturum. [9] cum quaereretur quae causa festinandi esset, 'aut ex hoste egregiam gloriam' inquit 'aut ex ciuibus uictis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam'. [10] priusquam Claudius consul in prouinciam perueniret per extremum finem agriLarinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit; [11] [p. 27087]ad quattuor milia hominum occidit, nouem signa militaria cepit. mouerat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat. [12] itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret Hannibal nocte castra ex agro Tarentino mouit atque in Bruttios concessit. [13] Claudius in Sallentinos agmen conuertit, Hostilius Capuam petens obuius ad Uenusiam fuit consuli Claudio. [14] ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul aduersus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus ut Q. Fuluio proconsuli traderet.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (10 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.49
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: