previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [5]

iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione conlectus omnis interiit1. Magno hoc dico cum dolore: miserandum in modum milites populi Romani capti necati deserti dissipati sunt, incuria fame morbo vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris2 in patriam exercitumque expiatum3 esse videatur. atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam, tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio4 atque exercitu ita vexata est vix ut se possit diuturna pace recreare; cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, vectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in huius unius quaestum esse conversum, urbem Byzantiorum vobis atque huic imperio fidelissimam hostilem in modum esse vexatam? quo ille, postea quam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum. [6] omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta, caedis relinquo, libidines praetereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperi nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse; nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico.


1 interit PGE

2 is imperator bk

3 in patriam exercitumque expiatum scripsi (Cl. Qu. iv. 175): in poenam exercitus expetitum codd. praeter HGEc (expetitus), w (-am): expetisse Gulielm.: expiatum (sed in exercitum) Kappeyne van de Coppelle (Pis. § 85): poena exercitus expiatum Reid

4 cons. imperio ed. R.: consulario PBς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: