previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. Graccho, priusquam ex Lucanis moueret, sacrificanti triste prodigium factum est. [2] ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt. [3] et cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta seruarentur, iterum ac tertium tradunt libato[que] iocinere intactos angues abisse. [4] [p. 25029] cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cauendum hominibus consultisque, nulla tamen prouidentia fatum imminens moueri potuit. [5] Flauus Lucanus fuit, caput partis eius Lucanorum, cum pars ad Hannibalem defecisset, quae cum Romanis stabat; et iam annuo in magistratu erat, ab iisdem illis creatus praetor. [6] is mutata repente uoluntate locum gratiae apud Poenum quaerens, neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. [7] ad Magonem, qui in Bruttiis praeerat, clam in conloquium uenit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus uenturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum [8] <quo cum> paucis Gracchum adducturum ait: Mago ibi pedites equitesque armatoset capere eas latebras ingentem numerumocculeret. [9] loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est. Flauus ad Romanum imperatorem uenit. [10] rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse: omnium populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, [11] [p. 25030]quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi uenisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis uis senesceret ac prope ad nihilum uenisset: [12] ueteri delicto haud implacabiles fore Romanos; nullam unquam gentem magis exorabilem promptioremque ueniae dandae fuisse; quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum? [13] haec ab se suis dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram <et> id pignus fidei secum ferre: [14] locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris Romanis; ibi paucis uerbis transigi rem posse ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. [15] Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine ueri captus, cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite <in> insidias praecipitat. [16] hostes subito exorti; et, ne dubia proditio esset, Flauus iis se adiungit. tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. [17] Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent uirtute: [18] reliquum autem quid esse paucis a multitudine in ualle silua ac montibus saepta circumuentis praeter mortem? [19] [p. 25031]id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur an toti a patiendo exspectandoque euentu in impetum atque iram uersi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. [20] Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui eam uictimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solatium suae morti inuenturum. [21] inter haec dicta paludamento circa laeuum bracchium intortonam ne scuta quidem secum extulerantin hostes impetum fecit. [22] maior quam pro numero hominum editur pugna. iaculis maxime aperta corpora Romanorum; et, cum undique ex altioribus locis in cauam uallem coniectus esset, transfiguntur. [23] Gracchum iam nudatum praesidio uiuum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostes adeo infestus confertos inuasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset. [24] exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit. [25] haec si uera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos qui Ueteres uocantur periit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=87
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paludamentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Angues
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veteres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fasces
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flavius Lucanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Haruspex
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIGNA MILITARIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPI VE´TERES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCA´NIA
    • Smith's Bio, Fla'vius
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: